Latin
3.13 to 3.22
Levold of Northof, Gen. Mark 3.13-22
Not analysed yet
Quod cum fieret, milites equis descensis in collum domini sui irruentes, eum multo desiderio et amore amplexantes, flendo pre gaudio, sibi osculum porrigebant et secum grangiam, in qua porcorum pastor extitit, intraverunt, per omnia rem gestam magistro grangie exponentes. Magister audiens rem sibi incredibilem, nocte consurgens, ad claustrum cicius pergens, rei seriem sicut audierat abbati suo per omnia enarravit. De quo abbas nimium ammirans, mane facto secum priorem et cellerarium suum venire fecit et omnia veraciter, que magister grangie sibi retulerat, ab ipso comite et a suis militibus, qui casu advenerant, intellexit. Tunc abbas videns eum divino spiritu agitari, consilium dedit, pro peccatis suis sibi iniungens, ut in Morimundo habitum indueret monachalem. Qui consenciens pro eo quod litteratus erat, secum in Morimundo pervenit, et ferventissimus inibi factus monachus, processu temporis, divina gracia inspirante, ut ordinem Cysterciensem largius propagaret ad laudem et gloriam nominis Dei eiusdemque sancte Dei genitricis Marie, petita abbatis sui licencia et obtenta, fratrem suum comitem Adolphum aliosque propinquos perrexit visitare. Frater vero suus comes Adolphus inter cetera locucionis verba audito fratris consilio salutari, quia maxime eum diligebat, castrum Aldenberg cum multis possessionibus sibi ad peticionem suam tradidit ad cenobium nostri ordinis construendum. Proinde multum exhylaratus, gracias Deo persolvens, quia nihil sue fuisset contrarium voluntati, venit ad Thuringie partes visitare consanguineos suos, nobilem virum Zizzonem comitem et Gisellam comitissam, coniugem suam, cumque salutaribus monitis celestis vite ipsis multa pabula ministrasset ,tandem consilium dedit, ut fundarent abbatiam ordinis nostri. Comes vero, divina gracia sic volente, de peticione uxoris sue Giselle per omnia acquiescens, tradidit montem sancti Georgii cum omnibus pertinenciis suis. Frater Everardus hec audiens, Deum in omnibus benedixit . Gracias eis persolvens, in Morimundum cum gaudio est reversus et abbati et conventui omnia que egerat exposuit ,qui eum in factis suis omnimode commendaverunt.