Latin · ~8 min
CAIUS.4 to CAIUS.7
Lhomond, De viris illustribus CAIUS.4-7
Not analysed yet
Deletis Teutonibus Caius Marius in Cimbros convertitur: hi ex alia parte Italiam ingressi, Athesim flumen non ponte nec navibus, sed ingesta obrutum sylva transiluerant; quibus occurrit Marius. Tum Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros sibi suisque fratribus postulantes. Ignorabant scilicet Teutonum cladem. Cum Marius ab eis quaesivisset quos illi fratres dicerent; Teutones nominaverunt. Ridens Marius: "Omittite, inquit, fratres; tenent hi acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt." Legati sensere se ludibrio haberi, ultionemque Mario minati sunt, statim atque Teutones advenissent. "Atqui adsunt, inquit Marius, decetque vos hinc non discedere, nisi salutatis vestris fratribus." Tum vinctos adduci jussit Teutonum duces qui, in proelio capti fuerant. His rebus auditis, Cimbri castris egressi ad pugnam prodierunt. Marius aciem ita instituit, ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur. Incredibili strage prostrata est illa Cimbrorum multitudo. Caesa traduntur centum et octoginta hominum millia. Nec minor cum uxoribus pugna, quam cum viris fuit: illae enim objectis undique plaustris altae desuper, quasi e turribus, pugnabant lanceis contisque. Victae tamen legationem ad Marium miserunt libertatem orantes, quam cum non impetrassent, suffocatis elisisque infantibus, aut mutuis concidere vulneribus, aut vinculo, e crinibus suis facto, ab arboribus jugisque plaustrorum subrectis pependerunt. Ferant unam conspectam fuisse quae pedibus suis duos filios, seipsam vero ex arbore suspenderat. PRIMUM CIVILE BELLUM Tunc Romae primum civile bellum ortum est. Cum enim Sylla consul contra Mithridatem regem Ponti missus fuisset, ei Marius illud imperium eripuit, fecitque ut loco Syllae imperator crearetur; qua re commotus Sylla cum exercitu Romam venit, eam armis occupavit, Mariumque expulit. Marius in palude aliquandiu delituit; sed ibi paulo post deprehensus, et, ut erat, nudo corpore caenoque oblitus, injecto in collum loro raptus est, et in custodiam conjectus. Missus etiam est ad eum occidendum servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultus majestate deterruit. Cum enim hominem ad se gladio stricto venientem vidisset: "Tune, inquit, Marium audebis occidere?" Ille attonitus ac tremens, abjecto ferro, fugit. Marius postea, ab eis etiam, qui prius eum occidere voluerant, e carcere emissus est.