# De viris illustribus CNAEUS.4-7

Lhomond, De viris illustribus, CNAEUS.4 to CNAEUS.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lhomond/de-viris-illustribus/CNAEUS.4

Transgressus inde in Africam Pompeius, Iarbam Numidiae regem, qui Marii partibus favebat, bello persecutus est. Intra dies quadraginta hostem oppressit, et Africam subegit adolescens quattuor et viginti annorum. Tum ei litterae a Sylla redditae sunt, quibus jubebatur exercitum dimittere, et cum una tantum legione successorem exspectare. Id aegre tulit Pompeius paruit: tamen, et Romam reversus est. Revertenti incredibilis multitudo obviam ivit. Sylla quoque eum laetus excepit, et Magni cognomine appellavit: nihilominus Pompeio triumphum petenti restitit; neque ea re a proposito deterritus est Pompeius; aususque est dicere plures solem orientem adorare, quam occidentem: quo dicto innuebat Syllae potentiam minui, suam vero crescere. Ea voce audita, Sylla juvenis constantiam admiratus, exclamavit: Triumphet, triumphet. Metello jam seni et bellum in Hispania segnius gerenti collega datus est Pompeius, ibique adversus Sertorium vario eventu dimicavit. In quodam proelio maximum subiit periculum: cum enim in eum vir vasta corporis magnitudine impetum fecisset, Pompeius manum hostis amputavit, sed multis in eum concurrentibus, vulnus in femore accepit, et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: illi scilicet equum Pompeii auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum vero praedam inter se altercantes partiuntur, Pompeius illorum manus effugit. Altero proelio, cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, fususque esset Sertorii exercitus, is dixisse fertur: "Nisi ista anus supervenisset, ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem." Metellum anum appellabat, quia is jam senex ad mollem et effeminatam vitam deflexerat. Tandem Sortorio interfecto Pompeius Hispaniam recepit. Cum piratae maria omnia infestarent, et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad eos opprimendos, cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus, et imprimis Quintus Catulus; qui cum in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cnaeum Pompeium, sed non esse uni omnia tribuenda, adjecissetque: "Si quid ei acciderit, ecquemnam in ejus locum substituetis?" Acclamavit universa contio: "Te ipsum, Quinte Catule." Tam honorifico civium testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, disposito per omnes maris recessus navium praesidio, brevi terrarum orbem illa peste liberavit; praedones multis locis victos fudit; eosdem in deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari collocavit. Nihil hac victoria celerius; nam intra quadragesimum diem piratas toto mari expulit.

---

Lhomond, De viris illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lhomond.viris.html.
