# De viris illustribus CNAEUS.8-11

Lhomond, De viris illustribus, CNAEUS.8 to CNAEUS.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lhomond/de-viris-illustribus/CNAEUS.8

Confecto bello piratico, Cnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus est, et in Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat, neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu castris se continebat, noctu vero haud tutum orat congredi cum hoste in locis ignotis. Quadam tamon nocto Mithridatem Pompeius aggressus est. Luna magno fuit Romanis adjumento: nam cum eam Romani a tergo haberent, umbrae corporum longius projectae ad primos usque hostium ordines pertinebant; unde decepti regii milites, in umbras tanquam in propinquum hostem tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum profugit. Adversus eum filius Pharnaces rebellavit, quia, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus venenum sumpsit, quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis antea medicaminibus corpus firmaverat, a milite Gallo volens interfectus est. Pompeius deinde Tigranem Armeniae regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad deditionem compulit; quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis verbis recreavit, et in regnum restituit, aeque pulchrum esse judicans et vincere reges et facere. Tandem rebus Asiae compositis in Italiam rediit. Ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed demisso exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis inusitatisque ornamentis hic triumphus; sed nihil illustrius visum, quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerunt Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex Africa, iterum ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus, si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam esset expertus jam senex. SECUNDUM CIVILE BELLUM Postea orta est inter Pompeium et Caesarem gravis dissensio, quod hic superiorem, ille vero parem ferre non posset: et inde bellum civile exarsit. Caesar cum infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsaliam acie fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum Alexandriae regem, cui tutor a senatu datus fuerat, profugit; sed ille Pompeium interfici jussit. Latus Pompeii sub oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput abscissum, truncus in Nilum conjectus. Dein caput velamine involutum ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas fudit, et illud multis pretiosissimisque odoribus cremandum curavit.

---

Lhomond, De viris illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lhomond.viris.html.
