# De viris illustribus LUCIUS.1-3

Lhomond, De viris illustribus, LUCIUS.1 to LUCIUS.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lhomond/de-viris-illustribus/LUCIUS.1

Paulus Aemilius ejus qui ad Cannas cecidit filius erat. Consul sortitus est Macedoniam provinciam, in qua Perseus Philippi filius paterni in Romanos odii haeres bellum renovaverat. Cum adversus Perseum profecturus esset, et domum suam ad vesperum rediret, filiolam suam Tertiam, quae tunc erat admodum parva, osculans, animadvertit tristiculam: "Quid est, inquit, mea Tertia, quid tristis es?" - "Mi pater, inquit illa, Perse periit." (Erat autem mortua catella eo nomine). Tum ille arctius puellam complexus: "Accipio omen, inquit, mea filia." Ita ex fortuito dicto quasi spem certam clarissimi triumphi animo praesumpsit. Ingressus deinde Macedoniam recta ad hostem perrexit. Cum duae acies in conspectu essent, Sulpicius Gallus, tribunus militum, Romanum exercitum magno metu liberavit. Is enim, cum lunae defectionem nocte sequenti futuram praesciret, ad concionem vocatis militibus dixit: "Nocte proxima, ne quis id pro portento accipiat, ab hora secunda usque ad quartam luna defectura est. Id, quia naturali ordine et statis fit temporibus, et sciri ante et praedici potest. Itaque, quemadmodum nemo miratur lunam nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere, sic mirum non est eam obscurari, quando umbra terrae conditur." Quapropter Romanos non movit illa defectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium, terruit. Paulus Aemilius cum Perseo acerrime dimicavit tertio nonas septembris. Macedonum exercitus caesus fugatusque est: rex ipse cum paucis fugit. Fugientes persecutus est Aemilius usque ad initium noctis. Tum se in castra victor recepit. Reversum gravis cura angebat quod filium in castris non invenisset. Is erat Publius Scipio, postea Africanus deleta Carthagine appellatus, qui decimum septimum tunc annum agens, dum acrius sequitur hostes, in partem aliam turba abreptus fuerat. Media tandem nocte in castra rediit. Tunc, recepto sospite filio, pater tantae victoriae gaudium sensit. Victus Perseus in templum confugerat, ibique in angulo obscuro delitescebat: deprehensus, et cum filio natu maximo ad consulem perductus est.

---

Lhomond, De viris illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lhomond.viris.html.
