# De viris illustribus MARCUS.1-5-4

Lhomond, De viris illustribus, MARCUS.1 to MARCUS.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lhomond/de-viris-illustribus/MARCUS.1-5

Marcus Cato, adhuc puer, invictum animi robur ostendit. Cum in domo Drusi avunculi sui educaretur, Latini de civitate impetranda Romam venerunt. Popedius Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat, Catonem puerum rogavit ut Latinos apud avunculum adjuvaret. Cato vultu constanti negavit id se facturum. Iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. Tunc Popedius puerum in excelsam aedium partem levatum tenuit, et abjecturum inde se minatus est, nisi precibus obtemperaret; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere. Tunc Popedius exclamasse fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tam parvum; si enim senator esset, ne sperare quidem jus civitatis nobis liceret." Cato, cum salutandi gratia ad Syllam a paedagogo duceretur, et in atrio cruenta proscriptorum capita vidisset, Syllae crudelitatem exsecratus est; seque eodem esse animo significavit, quo puer alius nomine Cassius, qui tunc publicam scholam cum Fausto Syllae filio frequentabat. Cum enim Faustus proscriptionem paternam in schola laudaret, diceretque se, cum per aetatem posset, eamdem rem esse facturum, ei sodalis gravem colaphum impegit. Insignis fuit et ad imitandum proponenda Catonis erga fratrem benevolentia. Cum enim interrogaretur quem omnium maxime diligeret, respondit, fratrem. Iterum interrogatus quem secundum maxime diligeret, iterum fratrem respondit. Quaerenti tertio idem responsum dedit, donec ille a percunctando desisteret. Crevit cum aetate ille Catonis in fratrem amor: ab ejus latere non discedebat; ei in omnibus rebus morem gerebat. Annos natus viginti nunquam sine fratre cenaverat, nunquam in forum prodierat, nunquam iter susceperat. Diversum tamen erat utriusque ingenium: in utroque probi mores erant, sed Catonis indoles severior. Cato, cum frater, qui erat tribunus militum, ad bellum profectus esset, ne eum desereret, voluntana stipendia fecit. Accidit postea ut Catonis frater in Asiam proficisci cogeretur, et iter faciens in morbum incideret: quod ubi audivit Cato, licet tunc gravis tempestas saeviret, neque parata esse magna navis, solvit e portu Thessalonicae exigua navicula cum duobus tantum amicis tribusque servis, et paene haustus fluctibus tandem praeter spem incolumis evasit. At fratrem modo defunctum vita reperit. Tunc questibus et lacrimis totum se tradidit: mortui corpus quam magnificentissimo potuit funere extulit, et marmoreum tumulum exstrui curavit suis impensis. Vela deinde daturus, cum suaderent amici ut fratris reliquias in alio navigio poneret, animam se prius quam illas relicturum respondit, atque ita solvit.

---

Lhomond, De viris illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lhomond.viris.html.
