Latin · ~5 min
MARCUS.4 to MARCUS.5
Lhomond, De viris illustribus MARCUS.4-2-5
Not analysed yet
Lacedaemonii Xantippum virum belli peritissimum Carthaginiensibus miserunt, a quo Regulus victus est ultima pernicie: duo tantum millia hominum ex omni Romano exercitu remanserunt: Regulus ipse captus, et in carcerem conjectus est. Deinde Romam de permutandis captivis dato jurejurando missus est, ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem: qui cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, et primum ne sententiam diceret recusavit, causatus se, quoniam in hostium potestatem venisset, jam non esse senatorem. Jussus tamen sententiam aperire, negavit esse utile captivos Poenos reddi, quia adolescentes essent et boni duces, ipse vero jam confectus senectute: cujus cum valuisset auctoritas, captivi retenti sunt. Regulus deinde cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit: neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci; sed jusjurandum conservandum putavit. Reversum Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis aliquandiu in loco tenebricoso tenuerunt; deinde cum sol esset ardentissimus, repente eductum intueri caelum coegerunt; postremo in arcam ligneam incluserunt, in qua undique clavi praeacuti eminebant. Ita dum fessum corpus, quocumque inclinaret, stimulis ferreis confoditur, vigiliis et dolore continuo extinctus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus ipsa quoque vita, licet per maximam gloriam diu acta, clarior et illustrior.