Latin · ~7 min
MARCUS.5 to MARCUS.7
Lhomond, De viris illustribus MARCUS.5-2-7
Not analysed yet
Cato quaestor in insulam Cyprum missus est ad colligendam Ptolemaei regis pecuniam, a quo populus Romanus haeres institutus fuerat. Integerrima fide eam rem administravit. Summa longe major, quam quisquam sperare potuisset, redacta est. Fere septem milia talentorum navibus imposuit Cato: atque ut naufragii pericula vitaret, singulis vasis, quibus inclusa erat pecunia, corticem suberis longo funiculo alligavit, ut si forte mersum navigium esset, locum amissae pecuniae cortex supernatans indicaret. Catoni advenienti senatus et tota ferme civitas obviam effusa est, nec erat res triumpho absimilis. Actae sunt Catoni a senatu gratiae, praeturaque illi et jus spectandi ludos praetextato extra ordinem data. Quem honorem Cato noluit accipere, iniquum esse affirmans sibi decerni quod nulli alii tribueretur. Cum Caesar consul legem reipublicae perniciosam tulisset, Cato solus, ceteris exterritis, huic legi obstitit. Iratus Caesar Catonem extrahi curia, et in vincula rapi jussit: at ille nihil de libertate linguae remisit, sed in ipsa ad carcerem via de lege disputabat, civesque commonebat ut talia molientibus adversarentur Catonem sequebantur maesti patres, quorum unus objurgatus a Caesare quod nondum misso senatu discederet: "Malo, inquit, esse cum Catone in carcere, quam tecum in curia." Exspectabat Caesar dum ad humiles preces Cato sese demitteret: quod ubi frustra a se sperari intellexit, pudore victus, unum e tribunis misit qui Catonem dimitteret. Cato Pompeii partes bello civili secutus est, eoque victo exercitus reliquias in Africam cum ingenti itinerum difficultate perduxit. Cum vero ei summum a militibus deferretur imperium, Scipioni, quod vir esset consularis, parere maluit. Scipione etiam devicto, Uticam Africae urbem petivit, ubi filium hortatus est ut clementiam Caesaris experirvetur; ipse vero cenatus deambulavit, et cubitum iturus, artius diutiusque in complexu filii haesit, deinde ingressus cubiculum, ferro sibi ipse mortem conscivit. Caesar, audita Catonis morte, dixit illum gloriae suae invidisse, quod sibi laudem servati Catonis eripuisset. Catonis liberos, eisque patrimonium incolume servavit.