Latin
MARCUS.5 to MARCUS.7
Lhomond, De viris illustribus MARCUS.5-3-7
Not analysed yet
Paucis post annis Cicero reus factus est a Clodio tribuno plebis eadem de causa, quod nempe cives Romanos necavisset. Tunc maestus senatus, tanquam in publico luctu, vestem mutavit. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit urbe cedere, quam sua causa caedem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. Dein Clodius edictum proposuit, ut Marco Tullio igni et aqua interdiceretur: illius domum et villas incendit; sed vis illa diuturna non fuit: mox enim maximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est. Obviam ei redeunti ab universis itum est. Domus ejus publica pecunia restituta est. Postea Cicero Pompeii partes secutus a Caesare victore veniam accepit. Quo interfecto, Octavium haeredem Caesaris fovit atque ornavit, ut eum Antonio rempublicam vexanti opponeret; sed ab illo deinde desertus est et proditus. Antonius, inita cum Octavio societate, Ciceronem jamdiu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero transversis itineribus fugit in villam quae a mari proxime aberat, indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Cum vero jam aliquoties in altum provectum venti adversi retulissent, et ipse jactationem navis pati non posset, regressus ad villam: "Moriar, inquit, in patria saepe servata." Mox adventantibus percussoribus, cum servi parati essent ad dimicandum fortiter, ipse lecticam, qua vehebatur, deponi jussit, eosque quietos pati quod sors iniqua cogeret. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum est. Manus quoque abscissae: caput relatum est ad Antonium, ejusque jussu inter duas manus in rostris positum. Fulvia Antonii uxor, quae se a Cicerone laesam arbitrabatur, caput manibus sumpsit, in genua imposuit, extractamque linguam acu confixit. Cicero dicax erat, et facetiarum amans, adeo ut ab inimicis solitus sit appellari "Scurra consularis". Cum Lentulum generum suum exiguae staturae hominem vidisset longo gladio accinctum: "Quis, inquit, generum meum ad gladium alligavit?" Matrona quaedam juniorem se, quam erat, simulans dictitabat se triginta tantum annos habere. Cui Cicero: "Verum est, inquit, nam hoc viginti annos audio." Caesar, altero consule mortuo die decembris ultima, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem renuntiaverat: quem cum plerique irent salutatum de more: "Festinemus, inquit Cicero, priusquam abeat magistratu." De eodem Canimo scripsit Cicero: "Fuit mirifica vigilantia Caninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit."