# De viris illustribus PUBLIUS.1-2-3

Lhomond, De viris illustribus, PUBLIUS.1 to PUBLIUS.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lhomond/de-viris-illustribus/PUBLIUS.1-2

Publius Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem singulari virtute servavit: nam cum is in pugna. apud Ticinum contra Annibalem commissa graviter vulneratus esset, et in hostium manus jamjam venturus esset, filius, interjecto corpore, Poenis irruentibus se opposuit, et patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni postea Aedilitatem petenti favorem populi conciliavit; cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem ejus esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas esset: "Si me, inquit Scipio, omnes quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad suffragia itum est, ut tribuni incepto destiterint. Post cladem Cannensem, Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant: cumque ibi tribuni militum quatuor essent, tamen omnium consensu ad Publium Scipionem admodum adolescentem summa imperii delata est. Tunc Scipioni nunciatum est nobiles quosdam juvenes de Italia deserenda conspirare. Statim in hospitium Metelli, quiconspirationis erat princeps, se contulit Scipio; cumque concilium ibi juvenum de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium gladio. "Jurate, inquit, vos neque rempublicam populi Romani deserturos, neque alium civem Romanum deserere passuros; qui non juraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secus pavidi, quam si victorem Annibalem cernerent, jurant omnes, custodiendosque semetipsos Scipioni tradunt. Cum Romani duas clades in Hispania accepissent, duoque ibi summi imperatores cecidissent, placuit exercitum augeri, eoque proconsulem mitti; nec tamen quem mitterent satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia. Primo populus exspectabat, ut qui se tanto dignos imperio crederent, nomina profiterentur; sed nemo audebat illud imperium suscipere. Moesta itaque civitas erat, et prope consilii inops. Subito Cornelius Scipio quatuor et viginti ferme annos natus, professus est se petere, et in superiore, unde conspici posset, loco constitit: in quem omnium ora conversa sunt. Deinde ad unum omnes Scipionem in Hispania, proconsulem esse jusserunt. At postquam animorumimpetus resedit, populum Romanum coepit facti poenitere. Aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio, advocata concione, ita magno elatoque animo disseruit de bello quod gerendum erat, uthomines cura liberaverit, speque certa impleverit.

---

Lhomond, De viris illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lhomond.viris.html.
