# De viris illustribus QUINTUS.4-6

Lhomond, De viris illustribus, QUINTUS.4 to QUINTUS.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lhomond/de-viris-illustribus/QUINTUS.4

Haud grata tamen erat Romanis Fabii cunctatio; eumque pro cauto timidum, pro considerato segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius magister equitum dictatorem criminando illum in ducendo bello tempus terere, quo diutius in magistratu esset, solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictarori magistrum equitum imperio aequavit. Quam injuriam aequo animo tulit Fabius, exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum postea Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cujus subito adventu compressus Annibal receptui cecinit, palam confessus abs se Minucium, a Fabio se victum esse. Eum quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt: "Nubes ista quae sedere in jugis montium solebat, tandem cum procella imbrem dedit." Minucius periculo liberatus Fabium, cui salutem debebat, patrem appellavit, eique deinceps parere non abnuit. Postea Annibal Tarento per proditionem potitus est. In eam rem tredecim fere juvenes nobiles Tarentini conspiraverant. Hi nocte per speciem venandi urbe egressi ad Annibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Eos laudavit Annibal, monuitque ut redeuntes pascentia Carthaginiensium pecora ad urbem agerent, et praedam veluti ex hoste factam praefecto et custodibus portarum donarent. Id iterum saepiusque ab eis factum, eoque consuetudinis adducta res est, ut quocumque noctis tempore dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Annibal eos nocte media cum decem millibus hominum delectis secutus est. Ubi portae appropinquarunt, nota juvenum vox vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum belluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est. Ingressi Poeni ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Annibal cum suo agmine ingreditur. Romani passim trucidantur. Livius Salinator Romanorum praefectus, cum eis, qui caedi superfuerant, in arcem confugit. Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum, urbem obsidione cinxit. Romanos plurimum adjuvit res levis momenti. Praefectus praesidii Tarentini deperiebat amore mulierculae cujus frater in exercitu Fabii erat. Miles, jubente Fabio, pro perfugi Tarentum transiit, ac per sororem praefecto conciliatus, eum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri quam praefectus custodiebat. Eo adjuvante, Romani muros inscenderunt. Inde proxima porta refracta Fabius cum exercitu intravit. Annibal, auditi Tarenti oppugnatione, ad opem ferendam festinavit; cumque ei esset nunciatum urbem captam esse. "Et Romani, inquit, suum Annibalem habent: eadem qua ceperamus, arte Tarentum amisimus." Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur quod arcem Tarentinam retinuisset, diceretque eum sua opera Tarentum recepisse. "Certe, respondit Fabius, Tarentum nunquam recepissem nisi tu perdidisses."

---

Lhomond, De viris illustribus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lhomond.viris.html.
