Latin
1.1 to 1.19
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 1.1-2-19
Not analysed yet
Incipiunt decreta Turbani, in quibus ea quae sunt legitima dampnavit et quae sunt heretica confirmavit. Cum haec post concilium Placentinum noctu occulte scriberentur ,factus est casus stellarum, qualis non fuit ab initio, ut exprimeretur, quantum nefas committeretur. Anno dominicae incarnationis millesimo nonagesimo quinto Kal. Mart., indictione tercia, celebrata est Placentiae sinodus presidente domno Turbano papa cum episcopis et abbatibus tam Galliarum, quam Burgundiae et Tusciae. Facta est autem consultacio de his, qui aecclesias vel prebendas emerant, sed et de his, qui scismate Guibertino fuerant ordinati. Et primo quidem ac tercio die in campo concilium sedit. Tantus enim convenerat populus, ut nulla eos aecclesia caperet, exemplo nimirum Moysi, deuteronomium commendantis, et domini nostri Iesu Christi, docentis in loco campestri. Septimo tandem die post tractacionem diutinam haec sunt capitula prolata et assensu tocius concilii conprobata: I. Ea, quae sunt a sanctis patribus de symoniacis statuta, nos quoque sancti Spiritus iudicio et apostolica auctoritate firmamus. Quicquid igitur vel in sacris ordinibus, vel in aecclesiasticis rebus, vel dato, vel promissa pecunia, adquisitum est, nos irritum esse et nullas umquam vires optinere censemus. Error generalis. II. Si qui tamen a symoniacis consecrari passi sunt, si quidem probare potuerint se, cum ordinarentur, eos nescisse symoniacos, et si tum pro catholicis habebantur in aecclesia, talium ordinationes misericorditer sustinemus, si tamen laudabilis eos vita commendat. Error generalis. III. Qui vero scienter a symoniacis consecrari passi sunt, consecrationem omnino irritam esse decernimus. Error generalis. IIII. Quicumque sane cupiditate parentum, cum adhuc parvuli essent, aecclesias vel aecclesiarum partes per pecunias adepti sunt, postquam eos omnino dimiserint, si canonice in eis vivere voluerint, pro misericordia ibidem eos ministrare concedimus, neque pro hoc facto a sacris ordinibus removemus, si alias digni inveniuntur.