# Benonis aliorumque cardinalium scripta 1.20-37

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 1.20 to 1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/1.20

Error generalis. V. Illi vero, qui per se ipsos, cum iam maioris essent aetatis, nefanda cupiditate eas emerunt, si in aliis aecclesiis canonice vivere voluerint, servatis propriis ordinibus pro maxima misericordia ibi eos ministrare permittimus. Quod si ad alias fortasse transferri non poterint et in eisdem canonice vivere promiserint, minoribus ordinibus contempti ad sacros ordines non accedant, salva tamen in omnibus sedis auctoritate. Error generalis. VI. Si qui ante emptionem catholice ordinati sunt, cum ea, quae emerant, dimiserint et vitam canonicam egerint, in suis gradibus permittantur, nisi forte eiusmodi aecclesia sit, ut ibi primum locum debeant optinere. Primum enim et singularem vel prepositurae vel officii locum in emptis aecclesiis eos habere non patimur. Error specialis. VII. Ordinationes, que a Guiberto heresiarcha facte sunt, postquam ab apostolice memorie Gregorio papa et a Romana aecclesia est dampnatus, queque etiam a pseudoepiscopis , per eum postea ordinatis, perpetratae sunt, irritas esse iudicamus; similiter autem et ea, quae a caeteris heresiarchis, nominatis excommunicatis, facte sunt, et ab eis, qui catholicorum et adhuc viventium episcoporum sedes invaserunt, nisi probare valuerint se, cum ordinarentur, eos nescisse dampnatos. Error generalis. VIII. Qui vero ab episcopis, quondam quidem catholicę ordinatis, sed in hoc scismate a Romana aecclesia separatis, consecrati sunt, eos nimirum, cum ad aecclesiae unitatem redierint, servatis propriis ordinibus, misericorditer suscipi iubemus, si tamen vita canonica eos commendat. Qui vero posthac a praedictis scismaticis, sanctae Romanae aecclesiae adversariis, se ordinari permiserit, nullatenus hac venia dignus habeatur. Quamvis autem misericordiae intuitu, nimiaque necessitate cogente, hanc in sacris ordinibus dispensationem constituerimus, nullum tamen preiudicium sacris canonibus fieri volumus; sed optineant proprium robur. Et cessante necessitate illud quoque cesset, quod factum est pro necessitate. Ubi enim multorum strages iacent, subtrahendum est aliquid severitati, ut addatur amplius caritati.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
