Latin
10
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 10
Not analysed yet
Leone post modicum defuncto, Theophilactus de parentum potentia presumens Romanam aecclesiam, quam prius tociens vexaverat, iterum vexare non destitit. Interim Hildebrandus, novus Protheus, novis presumens tergiversationibus, de Roma ad imperatorem ,de imperatore ad Romam absque consilio Romanae aecclesiae discurrebat. Et si quis alius in papatum quam ipse eligeretur, predictus Gerhardus cognomine Brazutus ,familiaris eius, in brevi illum veneno suffocabat. Postquam autem sedit Nicolaus papa, Hildebrandus, quia papatum adipisci non potuit, ad archidiaconatum quoquo modo invadendum se convertit. Et Mancium, tunc archidiaconum Romanae aecclesiae, multis iniuriis afflixit et circumvenit, qui victus contumeliis et dolis, et pecunia deceptus Hildebrandi, ad ultimum concessit, ut Hildebrandus vice eius archidiaconatu fungeretur. Hac concessione Hildebrandus arrepta, Nicolaum papam ex improviso aggressus, coegit inverecundis precibus et minis militum, quos pecunia collegerat, metum etiam mortis quibusdam terribilibus significationibus incutiendo, ut eum archidiaconum ordinaret et constitueret. Et post paucos dies ipse Nicolaus defunctus est, veneno, ut dicitur, suffocatus.