# Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.31-37

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 10.31 to 10.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.31

Et cum vulnera vulneribus sepe curentur, cum minora dampna ad evitanda maiora pro lucro deputentur, quis sufficiat admirari novum genus perversae dispensationis, ut vulnere cordis sanetur morbus manus vel pedis vel cuiuslibet partis exterioris corporis? Tam perversae dispensationis confusionem , tam seve curationis venenata remedia cum pro loco officii nostri humiliter sepe, aliquando autem et pedes osculando, per plures annos diversis medicaminibus consiliorum de corde errantis eicere niteremur: novus Pharao, quae modo emendaturum se promittebat, post paulo obduratus, inemendata predicare et scripto confirmare, nemine subscribente, nova presumptione et intollerabili errore in conciliis non timebat. Intellexit igitur Romana aecclesia, quod non dimitteret opprimere populum Domini luto et latere Egyptiae servitutis, nisi in manu forti et zelo fidei, accincta potenti gladio verbi Dei, hereses illius in Lateranensi concilio, cui presens pocius corporaliter quam spiritualiter presidebat, in libertate spiritus, nemine resistente, publice condempnavit. Sed quia inrevocabilis permansit, quia privilegium potestatis apostolicae verbis et factis et scriptis in abusionem vertit, ipsa nos coegerunt pericula clamare publice contra perfidiam illius, qui navim beati Petri impellebat in abyssum profundissime infidelitatis. Est autem privilegium Romanae sedis semper assistere per cardinales presbiteros et diaconos ipsi summo pontifici vel vicario ipsius sedis, id est ei, quem ipsa sedes sacrosancta os suum facit, per quem et cum quo predicat, per quem sacramenta administrat , per quem et cum quo firmanda confirmat et improbanda improbat, qua non subscribente invalida est publica summi pontificis sententia. Hinc est, quod beatus Ieronimus, veteris et novi testamenti interpres fidelis, doctor specialis, Romanae aecclesiae presbiter cardinalis, de privilegio divino eiusdem almae sedis iurę confidens, eiusdem almae sedis vicario, sancto papae Damaso, scribens, ait: Romani culminis recedat ambitio. Cum successore piscatoris discipulus Christi loquor.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
