# Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.49-59

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 10.49 to 10.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.49

Hinc est, quod Romana aecclesia, privilegio et potestate Petri verbo Christi donata, per unum cardinalem, beatum Eusebium, ligavit publice errantem Liberium, prius canonice electum et pro fide catholica exilium et pericula immodica perpessum. Hoc privilegio munitus Eusebius Liberium recedendo ab eius communione ligavit et eum hereticum declaravit et ab eius communione Romam revocavit iuxta verbum Domini, specialiter Petro et per Petrum Romanae aecclesiae dicentis: Si oculus tuus scandalizat te, id est, si pastor, qui quasi oculus ad providendum presidet, in facię aecclesiae erraverit a fide, erue eum et proice abs te. Hinc etiam non incongruę dicitur : Si aecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et beatus Augustinus : Cepisti, inquit, habere fratrem tuum tamquam publicanum, ligas eum in terra, sed ut iuste facias vide. Nam iniusta vincula iusticia disrumpit. Illud etiam considerandum , quod, sicut Cham iuste maledicitur, qui humanam patris temptacionem risit, ita benedictus Deus Heliae, qui DCCCtoLta sacerdotes, diabolica temptacione apprehensos et in ipso actu deprehensos, propria manu interfecit. Benedictus Deus Eusebii martiris , qui ex precepto legis primus in patrem suum, apostatantem Liberium, spiritualiter manum misit. Hoc privilegio Romana aecclesia Anastasii papae apostatantis communionem deseruit, qui consequenter divino nutu percussus est, ut patenter appareat Petri privilegium potius Romanae sedis esse, quam solius Romani pontificis, et Deum ligare in coelo Romanum pontificem, quem Romana aecclesia in terris, exigentibus meritis, ligaverit. Ex quibus sole clarius ostenditur in illa parte sacrosanctae sedis manere Petri privilegium, ubi ex Petri aequitate fertur iudicium. Liberius excommunicatis non resipiscentibus, unitatem aecclesiae scindendo, communicavit, et qui duas aecclesias fecit, eam, quae non nisi una esse potest, amisit, de qua scriptum est: Una amica mea. Anastasius extra aecclesiam ab Acatio baptizatos et ordinatos nullam lesionem de excommunicati manus impositione incurrisse Anastasio imperatori per epistolam mandavit, sed papa mittens et imperator recipiens uterque ad exemplum seculorum fulgure percussus interiit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
