# Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.60-69

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 10.60 to 10.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.60

Iudicat autem Deus semel in id ipsum. Semel iudicavit in causa Ananiae et Saphyrae, fraudare aecclesiam quantum sit periculum. Semel iudicavit in causa Anastasii pape, excommunicatis communicare et salutem extra aecclesiam predicare quantum sit sacrilegium. Semel iudicavit in causa Giezi, quanta sit lepra vendere minimum sancti Spiritus donum. Hinc est, quod semel loquitur Dens et secundo non repetit. Predictam Anastasii papae epistolam quidam huius temporis novi doctores renovare non timuerunt et baptizandi parvulos apud excommunicatos, scriptum Anastasii renovando, heresim, antiquitus ab ipso Deo fulgure dampnatam, in auctoritatem revocando, licentiam dederunt et hoc modo salutem extra aecclesiam predicaverunt, immo hac predicatione se ipsos et communicantes sibi ab unitate aecclesiae, a doctrina sancti Spiritus diviserunt. Et cum ex simbolo catholicae fidei firmissimę teneamus unam esse catholicam aecclesiam, in qua sola datur remissio peccatorum, quidam novelli et nimium diligentes magistri, ex verbis Anastasii remissionem peccatorum extra aecclesiam asserentes, duas, quantum in ipsis fuit, aecclesias fecerunt et inconsutilem fidei vestem, cuius figuram milites Pilati, sortem mittentes, integram reliquerunt, antiquarum heresum renovatores, scindere non timuerunt. Cum innumerabilium hominum corporalis interfectio morti unius animae, sicut beatus Augustinus in epistola ad Auxilium scribit, equipperari non possit, novi propiciatores innumeras innocentum animas, ab excommunicatis baptizari concedentes, inferno et aeternae morti prodiderunt. Insuper et euangelicas et alias fideles scripturas reclamantes ad intellectum erroris violenter intorserunt , quasi Petrus potestatem acceperit ligandi, quae ligari non expedit, vel solvendi , quasi generaliter intelligenda sint dicta Ennodii Papiensis episcopi, quibus, personaliter pro beato Symacho, de falso crimine inpetito, agens, inter caetera ait: Quis sanctum esse dubitet, quem apex tantae dignitatis adtollit? Haec personaliter de sancto Simacho dicta quidam subversi et aliorum subversores ad generalem intellectum, lege Dei reclamante, violenter intorserunt, quasi Marcellinus, Liberius, Anastasius canonice electi non fuerint, quos subsequens error merito deiecit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
