# Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.70-80

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 10.70 to 10.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.70

Exemplo beati Ambrosii abusi sunt, episcopos et principes seculi, neque sponte confessos in concilio neque legitime convictos, prepostero potius quam iudiciario ordine precipitatis legibus condempnantes , quasi beatus Ambrosius imperatorem Theodosium, antequam sponte confiteretur , ligaverit vel de extorta confessione iudicaverit, quem licet presentialiter convictum et sponte confessum salvo tamen honore excommunicavit. Testatur autem Spiritus sanctus, quanta sit heresis et idolatria distorquere precepta legis vel exempla sanctorum aliter, quam convenit. Et licet Sodoma predicaret peccata sua, tamen, ne iudex quisquam absens absentem presumat iudicare, ait: Descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint. Hinc est, quod reus homicidii tenetur, quisquis servum suum absque iudice necaverit. Sunt etiam, qui abutuntur verbis beati Petri dicentis: Quibus Clemens non loquitur, nec vos eis loquimini, quasi tantus pastor aliquem absque iudiciario ordine dampnandum vel vitandum docuerit, cum ipse Iudas ab ipso Domino ideo non sit eiectus, quia presentialiter non est accusatus. Sunt etiam, quibus ipsa veritas reputatur in mendatium, dum de verbis veritatis deludunt mentes simplicium, dicentes: 'Nemo iudicet primam sedem, iusticiam temperantem', quasi quisquam sane mentis primam sedem arguat in his, quae salva fide possunt temperari. Pro huiusmodi quidam a nobis, immo a lege Dei inexorabili odio dissentiunt , dum per nos libertatem docende hereseos se perdidisse intelligunt. Sed verbum Domini manet in aeternum, quod in menbris apostolicae sedis conservatur perpetuum. Ait enim Petro: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Oro autem per labores, quos pro aecclesia pertulistis, ne ipsorum fructu laborum vos privari patiamini. Et quibus zelo Dei auxilium et consilium totis viribus toto corde prebuistis, eisdem apostatantibus, eodem zelo secundum scientiam vos potius fidei catholicae quam cuiquam parti deservisse ostendatis, et favorem vestrum subtrahendo, eos, qui erecta cervicę contra Deum inexorabiliter nituntur, a tocius mundi proditione revocetis, nec paciatur inclita libertas animi vestri, sub umbra alarum vestrarum novos errores coalescere vel antiquos reviviscere et antiquitus sepultos resurgere.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
