Latin
10.81 to 10.91
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.81-91
Not analysed yet
Quid valet contra simoniacam heresim viribus tantis decertasse, si eis, qui duas fecerunt aecclesias, sub periculo fidei communicatis, maximę cum Romana aecclesia sinodali iudicio Turbani errores dampnaverit et ab eius communione Spiritus sancti iudicio recesserit? Sunt, qui sinistra interpretacione pervertunt quae dicimus, et dicunt nos harundinem vento agitatam, eo quod nolumus ventis perfidiae agitari. Quisquis ille est, sciat, quia 'in coelo est iudex meus et conscius meus'. Quisquis ille est, perpendat, quid sit, quod beatissimus Paulus, enumeratis quibusdam suis laboribus et periculis, subiunxit: Insipiens factus sum, vos me cogistis. Nos etiam si exemplo tanti patris insipienter loqui cogimur, longum est enarrare persecutiones et pericula et quod in mortibus frequenter fuimus, quod regiae maiestati et aliis principibus pro causa Dei nos ipsos obiecimus, quod summos honores, nobis oblatos, pro nichilo duximus, quod plus quam quindecim annis ex divitiis ad inopiam et tandem ad exilium transivimus ,ita ut essemus abiectio servis nostris, quos prius divitiis auxeramus. Scripsi maiestati vestrae non immemor gratiae, quam exhibuistis paupertati nostrae. De cetero apud Deum opto et oro apud vos, ut consulatis laboribus senescentis matris nostrae, Romanae aecclesiae, et vestro honori. Et licet monitore non egeatis, urget tamen caritas Christi monere, ut potius res ipsas et pericula consideretis, quam in vocibus vacuis videamini immorari. Deus autem, qui dispersa congregat, qui facit utraque unum, precibus aecclesiae et auxilio et consilio vestro revocet ad concordiam et unitatem catholicam sacerdotium et regnum, et dies vestros disponat in pace, ut, devitatis errantium vestigiis, pedes Iesu liberius possitis amplecti et verbum ex ore illius, qui est princeps pacis, devotius audire. XI. De regum sobole concilii Toletani: Sicut insolentia malorum regum odiosa semper et execrabilis existit subiectis, ita bonorum provida utilitas amabilis efficitur populis.