# Benonis aliorumque cardinalium scripta 10.92-100

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 10.92 to 10.100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/10.92

Quocirca quis ferat aut quis toleranter christianus videat regis soboles aut posteritate expoliari rebus aut privari dignitatibus? Quod deinde ne fiat, cum generalis promatur de principis filiis sententia, id est de presentis excellentissimi et gloriosissimi principis Chintilanis regis posteritate, dantur aperta nobis decreta, ut ea, quae synodus preterito anno in hac aecclesia habita constituit, circa omnem posteritatem eius universitas regni sui conservet, hoc est ut prebeantur, ubi loci oportunitas exhibuerit, defensiones et amminicula iusta, et tribuatur filiis eius dilectio benigna et firma, ne de rebus iuste profligatis, aut parentum dignitate procuretis, vel largitate principis, aut alicuius impensis, aut etiam proprietate debitis, fraudentur qualibet insidia calliditatis, neve a quoquam ledendi eos preveniantur argumenta machinationis, quia dignum est, ut cuius regimine habemus securitatem, eius posteritati decreto concilii imperciamur quietem. Ut nullus presumat principe vivente aliquem eligere regem. Eiusdem capitulum: Quamquam in concilio anteriori, quod anno primo gloriosissimi principis nostri habitum est, de huiusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare, quod convenit custodire. Itaque regis vita constante, nullus sibi aliquo opere vel deliberatione , seu cuiuscumque dignitatis laicus, seu gradu episcopatus, presbiteri, aut diaconi consecratus, ceterique officii clericatus deditus, regem provideat contra viventis regis utilitatem, nullo blandimento vel suasione per eandem spem aut alias in se trahat aut ipse in alium adquiescat. Iniquum enim et valde execrabile a christianis debet haberi futuri temporis illicito prospicere et vitae suae ignarus Ventura disponere . Quod si quisquam iam talia iniqua deliberatione cum quocumque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderatione concessum, ut venerabiliter possit hoc sine mora presentis principis auribus publicare. Si autem obstinata deliberatione sua machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate. Ut nemo intendat in interitum regis: Iam quod in antecedenti universali synodo pro salute nostrorum principum constat esse consultum, sed libet iterare et digna auctoritate munire salubriter ordinata.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
