# Benonis aliorumque cardinalium scripta 11.1-11

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 11.1 to 11.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.1

Recte optulisti, dum privilegium beati Petri, coelitus fundatum, interposuisti, cui dictum est: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum in coelo. Non recte autem divisisti, dum sub occasione huius privilegii contra exposicionem ipsius beati Petri et aliorum sanctorum te quemquam inordinate posse solvere vel ligare, vel ad libitum huiusmodi potestatem exercere significasti. Beatissimus Petrus fidelissimus expositor sui privilegii, cum successori suo Clementi idem privilegium traderet, aequissimam expositionem faciens, ait: Si mundialibus curis fueris occupatus, et te ipsum decipies et eos, qui te andient. Non enim poteris, quae ad salutem pertinent, plenius singulis quibusque distinguere, et ex eo fiet, ut et tu, tamquam qui non docueris quae ad salutem hominum pertinent, deponaris et discipuli per ignorantiam pereant. Idcirco tu quidem ad hoc solum vacato, ut oportune et sine intermissione doceas verbum Dei, per quod salutem consequi possunt. Illi vero cum tanta reverentia tua verba suscipiant, ut sciant, legatum te et preconem esse veritatis, et quodcumque ligaveris super terram, esse ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, etiam ibi solvendum esse, quandoquidem et tu, ut dixi, quae oportet ligabis et quae expedit solves. Item idem: Clementi trado a Domino michi traditam potestatem ligandi et solvendi, ut de omnibus quibuscumque decreverit in terris, hoc decretum erit et in coelis. Ligabit enim, quod oportet ligari, et solvet, quod expedit solvi, tamquam qui ad liquidum aecclesiae regulas noverit. Hac fideli expositione beati Petri liquido ostenditur non ad placitum, sed ex regulis aecclesiae ligandum esse et solvendum. Tu vero verbis Domini nullum honorem dedisti, dum ea falso exponere non timuisti, dura ipsum Iesum tuae perversitatis auctorem, nequissimo spiritu erroris repletus, pessime mentitus es et hoc mendatio corda simplicium evertisti. Testatur autem Spiritus sanctus per os beati Gregorii in Pastorali, quanta sit heresis et idolatria distorquere precepta legis aliter, quam convenit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
