# Benonis aliorumque cardinalium scripta 11.12-26

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 11.12 to 11.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.12

Cum ergo luteum parietem erroris aedificares, improvide egisti, quod verba sancti Spiritus interposuisti, sub quorum pondere paries luteus subsistere non potuit. Minus enim peccasses, si Deum mendacii tui testem non invocasses. Sed ipse Deus causam suam contra te manifeste defendit, dum per pusillos suos non se testem vel fautorem tui mendatii vel tuae perversitatis , sed damnatorem evidenter ostendit. Accipe et alias fidelissimas expositiones divini verbi. Leo in sermone de passione beati Petri: Dicitur beatissimo Petro: 'Tibi dabo claves regni coelorum et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelis'. Transivit quidem et in alias apostolos vis istius potestatis, sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis aecclesiae rectoribus Petri formet preponitur. Manet ergo Petri privilegium ubicumque ex ipsis fertur aequitate iudicium. Nec nimia est vel severitas vel remissio, ubi nichil erit ligatum, nichil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit aut solverit. Ieronimus super Matheum: 'Quodcumque ligaveris' et caetera. Istum locum episcopi et presbiteri non intelligentes, aliquid sibi de phariseorum sumunt supercilio, ut vel dampnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed rerum merita querantur. Gregorius in dialogo: Numquid nam, Petrus, in hac adhuc carne non erat, qui audiebat quodcumque ligaveris s. t. e. l. et i. c. et q. s. s. ter. e. s. et i. c.? Cuius nunc vicem in ligando et solvendo optinent, qui locum sancti regiminis fide et moribus tenent. Gregorius: Fit, ut ipsa ligandi ac solvendi potestate se privet, qui hanc pro sue voluntatis motibus et non pro subiectorum moribus exercet. Simplicii papae: Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
