# Benonis aliorumque cardinalium scripta 11.27-47

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 11.27 to 11.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.27

Marcellini papae: Nec quicquam, quod contra euangelicae, propheticae aut apostolicae doctrinae constitucionem sive sanctorum patrum decreta actum fuerit, stabit. Cristus: Non possum ego a me facere quicquam , sed sicut audio, iudico. Ambrosius super 'Beati inmaculati' in expositione versiculi: Misericordiae tuae multae, Domine, super iudicium tuum vivifica me: Dominus omnium dicit: 'Non possum ego a me facere quicquam'. Alibi lego: 'Negare se ipsum non potest'. Non potest utique, non per infirmitatem, sed per integritatem, non per impossibilitatem faciendi, sed per observationem iudicandi. Quid non potest, qui omnia potest, nisi quod posse nolit? Non vult posse quod dampnat, non vult posse adversus fidem, non vult posse adversus veritatem. Audi postremo ipsum dicentem, cur non possit a se facere quicquam. 'Sicut audio', inquit, 'et iudico'. Hoc est: non ex mea potestate decerno quod libitum; sed ex iudicandi religione quod iustum est. Et ideo iudicium meum verum est, quia non voluntati meae indulgeo, sed aequitati. Audite, quid iudex coelestis dicit: 'Non possum a me facere quicquam; sicut audio iudico'. Et Pilatus dicebat ad Dominum: 'Potestatem habeo crucifigendi te'. Usurpas, o homo, potestatem, quam non habes, cum Deus neget se habere, qui habet super omnia potestatem. Audit, quid iusticia dicat: 'Non possum a me facere quicquam'. Audite, quid iudex aequitatis asserat: 'Sicut audio et iudico'. Audite, quid iudex iniquitatis loquitur: 'Potestatem', inquit, 'habeo dimittendi te et crucifigere te'. Tua, Pilate, voce constringeris, tua dampnaris sententia. Pro potestate igitur, non pro aequitate crucifigendum Dominum tradidisti, pro potestate absolvisti latronem, auctorem autem vitae interfecisti; sed nec istam a te habuisti, quam habere te asseris potestatem. Denique dicit tibi dominus Iesus: 'Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi data esset desuper'. Mala potestas Heere quod noceat.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
