# Benonis aliorumque cardinalium scripta 11.48-54

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 11.48 to 11.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11.48

Potestas ista tenebrarum est non videre lucem, sed spernere. Audite, quid iudex verus loquatur: 'Non quer o voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me'. Quasi homo loquitur, quasi iudex docet, quoniam qui iudicat non voluntati suae optemperare debet, sed tenere, quod legum est. Gregorius in Pastorali: Admonendi sunt pertinaces, ut elationem suae cogitacionis agnoscant et semet ipsos vincere studeant, ne, dum aliorum suasionibus foris superari despiciunt, intus a superbia captivi teneantur. Admonendi sunt, ut sollerter aspiciant, quae filius hominis, cui una semper cum patre voluntas est, ut exempla nobis frangendae nostrae voluntatis prebeat, dicit: 'Non quero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me, patris. Qui, ut huius adhuc virtutis suae gratiam commendaret, servaturum se hoc in extremo iudicio premisit, dicens: 'Non possum ego a me ipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico'. Qua itaque conscientia dedignatur homo aliene voluntati adquiescere, quando Dei atque hominis Filius, cum virtutis suae gloriam venit ostendere, testatur se non a semet ipso iudicare?

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
