# Benonis aliorumque cardinalium scripta 11

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/11

Cardinales autem ambitionem Hildebrandi non ignorantes, imperatorem multis precibus coegerunt, ut eis in electo suo Parmensi episcopo Cadalo favorem et auxilium prestaret. Quod factum cor Hildebrandi altius percussit; et manifeste factus est imperatoris inimicus. Omnia iurate fidelitatis vincula disrupit: et facta conspiratione cum inimicis imperatoris et cum Normannis, quem Parmensi episcopo Cadalo, a cardinalibus electo, opponeret, Anselmum, Lucensem episcopum, decepit, et eum in papam eligi a quibusdam Romanis fecit. Et ipsum Anselmum mutato nomine Alexandrum vocaverunt. Igitur Anselmum, quem in dolo elegerat, pariter et Parmensem episcopum quibus poterat artibus vexabat, quia utrique succedere anhelabat. Igitur ubi Alexander intellexit se dolis et arte ab Hildebrando et inimicis imperatoris electum et intronizatum, die quadam, cum intra missarum sollempnia sermonem haberet ad populum , predicavit se nolle sedere in sede apostolica absque licentia et gratia imperatoris. Et publice dixit se litteras huius rei gratia missurum ipsi imperatori. Quo audito, Hildebrandus vix manus, multa murmurando, donec missa compleretur, abstinuit. Missa expleta, ipsum Alexandrum cum militari manu ab altari in cameram abduxit, et non dum exutum pontificalibus indumentis, pugnis dure colafizavit, increpans et improperans , quod vellet inquirere graciam imperatoris. Et statuit, ut ex eo die non daretur ei amplius quam quinque solidi Lucensium denariorum. Et extunc ipse Hildebrandus omnes reditus Romanae aecclesiae sibi retinuit et immensam pecuniam congregavit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
