# Benonis aliorumque cardinalium scripta 12.11-14

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 12.11 to 12.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/12.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/12.11

Nam inviolabile sacramentum, quod per illum datum est, aliis perfectionem suae virtutis optinuit. Quod si aliquorum in tantum extendit se curiosa suspicio, ut imaginentur, prolato a papa Felice iudicio, postea inefficaciter in sacramentis, quae Acacius usurpavit, egisse ac proinde eos metuere, qui vel in consecracionibus vel in baptismate misteria tradita susceperunt, ne irrita beneficia divina videantur: meminerint in hanc quoque partem similiter tractatum prevalere superiorem, quia non sine usurpatione sacerdotii adiudicatus hoc egit, in quo virtutem suam, optinentibus misteriis , in hoc quoque aliis rea sibi persona non nocuit. Item: Cum sibi nomen sacerdotis vindicarit condempnatus, in ipsius vertice superbiae tumor inflictus est, quia non populus, qui in ministeriis donum ipsius sitiebat, exclusus est, sed anima sola illa, quae peccaverit, iusto iuditio proprie erit obnoxia. Hoc decretum ubi Anastasius aecclesiae optulit, hanc oblacionem aecclesia respuit; hanc oblacionem Deus ipse fulgure dampnavit, in quo non solum sanctis omnibus, sed etiam sibi ipse repugnavit, cum ea, quae Iudas inter apostolos fecit, pro dignitate ministerii rata diceret et nondum communione privatum significaret, et Acacium a Felice papa excommunicatum pronunciaret, quasi nulla sit differentia inter malos nondum de aecclesia eiectos et malos iam communione privatos.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
