Latin
13.1 to 13.9
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 13.1-9
Not analysed yet
Eleutherius papa, dum de malis nondum eiectis tractaret, ait: Quia Iudas non est accusatus, ideo non est eiectus; et quicquid inter apostolos egit, pro dignitate ministerii ratum mansit. De accusatis et eiectis dum beatus Innocentius tractaret, ait: Cum nos dicamus ab hereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere caput, ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, ut possit recipere sanitatem . Quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit; atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse. Nam sicut legitur: 'Quod tetigerit immundus, immundum erit; quomodo id ei tribuetur, quod mundicia ac puritas consuevit accipere? Beatus Gregorius in expositione super 'Designavit dominus', dum tractaret specialiter de simoniacis et generaliter de omnibus malis sacerdotibus nondum accusatis, a Deo et non a subditis iudicandos esse docens, subiunxit: Cui rei dicam similes malos sacerdotes, nisi aquae baptismatis, quae alios quidem mittit ad regnum, ipsa vero in cloacas vadit. Idem, cum tractaret de Maximo Salonitano excommunicato et ordinatoribus eius excommunicatis ,ait: Nos nullo modo possumus dicere consecrationem, que facto est ab excommunicatis. Secunda sinodus, dum tractaret de symoniacis, ait: Symoniaci Iudae comparantur traditori. Augustinus, dum tractaret generaliter de omnibus malis nondum eiectis; ait: Dona Dei perveniunt ad eos, qui cum fide accipiunt, etiamsi talis sit, per quem accipiunt, qualis Iudas fuit. Augustinus, dum tractaret in epistola ad Bonifacium de parvulis baptizatis ab hereticis iam eiectis, ait: Si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque ipsum est, etiam apud hereticos valet et sufficit ad consecrationem sive ad sacramenti perfectionem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat, –que consecratio reum quidem potius hereticum facit extra Domini' gregem habentem dominicum caracterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina non iterum similiter consecrandum –:quanto pocius in catholica aecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur.