# Benonis aliorumque cardinalium scripta 13.10-17

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 13.10 to 13.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/13.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/13.10

Beatus Augustinus, dum tractaret de malis nondum excommunicatis , interposuit verba Domini dicentis: Super cathedram Moisi s. s. et p. et caetera et subiunxit: Numquid credentes in se Dominus ad Iudeos missurus erat, ut discerent? Sed nomine scribarum et phariseorum significavit quosdam futuros in aecclesia sua, qui dicerent et non facerent; se autem significavit in persona Moysi. Non recte ergo, Hildebrande, optulisti vel divisisti, dum de scribis et phariseis , per quos significantur mali nondum excommunicati, argumentum inconveniens dedisti ad defensionem penitus invalidam et perfidam illorum, qui a iam excommunicato Acacio et eiecto erant baptizati et ordinati; et Anastasii secundi dampnationem incurristi , dum eius errorem renovasti. Augustinus, dum tractaret in libro de unico baptismo de hereticis nondum eiectis, ait: Utrum catholicum pessimis moribus alicui heretico, in cuius vita preter id, quod hereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, preponere debeamus, non audeo precipitare sententiam. Et infra: Propositis itaque duobus, uno catholico cum his omnibus viciis, alio heretico sine vitiis, quae possunt non esse in heretico, quamvis contra fidem non uterque disputet et tamen contra fidem uterque vivat et spe vana uterque fallatur et a caritate spirituali uterque dissentiat et hoc uterque ab illius unice columbae corpore alienus sit, cur in uno eorum sacramentum Christi cognoscimus, in alio nolumus, quasi huius sit et non nisi Dei sit. Beatus Gelasius, dum tractaret de episcopis hereticis, non eiciendis ab aecclesia absque sententia Romanae sedis, ait inter caetera: Si de qualibet heresi fuerant impetiti, quanto magis eos decuit ita cognoscere, qui et secundum religionis tenorem possent ista discutere! Si heretici prodi, discuti et legitime convinci modis omnibus debuerant, vel suis confessionibus vel aliorum vocibus confutari. Taceo, quia ad nos paterna fuerat consuetudine referendum.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
