Latin
13.18 to 13.24
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 13.18-24
Not analysed yet
Quos si a fide integra communioneque catholica putaretis errare, ad apostolicam sedem secundum scientiam maiorum et sicut semper factum est referre debuistis, sicut de Petro Alexandrino, vel de Antioceno Petro, de Iohanne Pauloque fecisse monstratur Acacius. Item: Aut sequi debuistis, si credebatis esse catholicos, aut apud apostolicam sedem potius accusare, si credebatis errasse. Beatus Simachus dum de invasoribus aecclesiasticarum rerum, post primam et secundam correptionem non resipiscentibus, in sinodo tractaret, sancta sinodus, huiusmodi hereticos et scismaticos designans, ait: Precamur, antiquorum patrum regulas, que modo propter incuriam quorundam quasi oblitae habentur, renovetis et tale iudicium super eos fiat, ut aut manifeste heretici, quia aecclesiam Dei scindunt, et anathematizati atque ab aecclesia Dei extorres habeantur, aut per satisfactionem aecclesiae ad penitentiam et demum iuxta regulas aecclesiasticas ad reconciliationem et, si digni inventi fuerint, ad communionem recipiantur. Secunda synodus, cum de hereticis tractaret, omnes iure excommunicatos hereticos esse pronuntians, ait: Hereticos dicimus tam eos, qui olim ab aecclesia proiecti sunt, quam qui post a nobis anathematizati sunt, preter hos autem et eos, qui fidem quidem sanam simulant confiteri, scismaticos etiam et eos, qui seorsum a communicantibus nobis episcopis collectas faciunt, deinde vero et siquidem ab aecclesia super causis quibusdam reprehensi sunt et proiecti aut excommunicati sive ex clero sive ex laicali ordine. Non recte ergo divisisti, dum per Iudam et scribas et phariseos, per quos mali intra aecclesiam designantur, malos extra aecclesiam ,heresim Anastasii renovans, designare presumpsisti. Postremo vide, quantum a te ipso dissenseris, cum episcoporum communicantium imperatori consecrationem maledictionem diceres et contra te ipsum decretum Anastasii, ordinationes factas ab Acacio heretico et excommunicato confirmares et nichil lesionis ordinatos ab ipso contraxisse pernitiosissime predicares. Papae autem vehementer admirandum, quod beatissimum Gregorium publicę falsitatis tuae testem accersisti, dum ordinationes et consecrationes episcoporum regi communicantium execrationem esse blasphemando dixisti, quasi regem canonico ordine excommunicaveris, cum potius inordinate excommunicando te ipsum ligandi et solvendi potestate privaveris.