# Benonis aliorumque cardinalium scripta 13.25-31

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 13.25 to 13.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/13.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/13.25

Privilegium enim secundum sacros canones meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Unde et Salemon: Sicut avis in contrarium volans et passer quolibet vadens, sic maledictum, frustra prolatum, super eum, qui misit illud. Sancti pontifices Romani, in propria iniuria non solum conviciis lacessiti, sed etiam criminibus impetiti, impetitores suos canonicis induciis ad synodum vocaverunt et iniurias, etiam a minoribus illatas, sicut monent canones, pacienter sustulerunt. Tu vero quantam reverentiam sacris canonibus exhibueris, quantae pacientiae extiteris, testatur sine mora precipitata excommunicatio, testantur scismata ex te orta et tocius orbis confusio et humani generis sanguinis effusio. Hildebrandus, Turbanus, Anselmus Lucensis episcopus, Deusdedit in compilationibus suis fraudulentis ex decretis Anastasii papae: Nullum de his, vel quos baptizavit Acatius, vel quos sacerdotes sive levitas secundum canones ordinavit, eos ex nomine Acatii portio lesionis attingat, quo forsitan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur et caetera. Hoc decreto Anastasius meruit apud Deum et homines dampnari, in quo contra Spiritum sanctum blasphemavit, dum baptizatos et ordinatos extra aecclesiam catholicam ab Acacio, dampnato et excommunicato, nullam lesionem accepisse de manu Acacii scripto asseruit. Cuius errorem quia Hildebrandus cum discipulis suis scripto renovavit, merito a sede Romana divina sententia tanti erroris renovatorem exclusit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
