# Benonis aliorumque cardinalium scripta 16.1-13

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 16.1 to 16.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/16.1

Ezdras sacerdos: In anno primo Cyri regis Persarum, ut impleretur verbum Domini ex ore Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et transduxit vocem universo regno suo, etiam per scripturam, dicens: 'Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit michi Dominus deus coeli et ipse precepit michi, ut edificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudea. Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat Ierusalem, que est in Iudea et aedificet domum Dei Israel. Ipse est Deus, qui est in Ierusalem. Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo et argento et auro et substantia et peccoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem'. Et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et levitae, omnis, cuius suscitavit Deus spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem. Universique, qui erant in circuitu, adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et iumentis et subpellectili, exceptis his, quae sponte optulerant. Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulit Nabochodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui. Protulit autem Cyrus rex Persarum per manum Metridatis, filii Gazabar, et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae. Et hic est numerus eorum: fialae aureae XXX, fialae argenteae millę, cultri XX novem, scyphi aurei XXX, sciphi argentei secundi CCCCX, vasa alia mitte. Omnia vasa aurea et argentea quinque milia CCCC universa tulit Sasabassar cum his, qui ascendebant de transmigratione Babilonis in Ierusalem. Tunc Darius rex precepit, et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babilone; et inventum est in Ecbathanis, quod est castrum in Madena provincia, volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius: 'Anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit, ut domus Dei, quae est in Ierusalem, aedificaretur in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta, ordines de lapidibus impolitis tres et sic ordines de lignis novis.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
