# Benonis aliorumque cardinalium scripta 16.14-24

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 16.14 to 16.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/16.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/16.14

Sumptus autem de domo regis dabuntur. Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabochodonosor tulerat de templo Ierusalem et adtulerat ea in Babilonem, reddantur et referantur in templo Ierusalem in locum suum, quae et posita sunt in templo Dei. Nunc ergo Tatannai dux regionis, quae est trans flumen, Starbuzannai, et consiliarii vestri Apharsachei, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudeorum et senioribus eorum, ut domum Dei aedificent in loco suo. Sed et a me preceptum est, quid oporteat fieri a presbiteris Iudeorum illis, ut aedificetur domus Dei, scilicet ut de archa Dei, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus Dei. Quod si necesse fuerit, et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo coeli, frumentum, sal, vinum et oleum secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Ierusalem , detur eis per dies singulos, ne sit in aliquo querimonia. Et offerant oblationes Deo coeli orentque pro vita regis et filiorum eius. A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius, et erigatur et configatur in eo, domus autem eius publicetur. Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut repugnet et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo'. Et infra: Post haec verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezdras, filius Saraiae, filii Azariae, filii Helchiae, filii Sellum, filii Sadoc, filii Ahitob, filii Amariae, filii Azariae, filii Maroioth, filii Zariae, filii Eleazar , filii Aaron sacerdotis ab initio. Ipse Ezdras ascendit de Babilone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit dominus Deus Israel.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
