Latin
16.34 to 16.43
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 16.34-43
Not analysed yet
Vasa quoque, quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei Ierusalem. Sed et caetera, quibus opus fuerit in domo Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabis de thesauro et de fisco regis et a me. Ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus archae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Ezdras sacerdos, scriba legis Dei coeli, absque mora detis usque ad argenti talenta centum et usque ad vini batos centum et usque ad frumenti choros centum et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. Omne, quod ad ritum coeli Dei pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei coeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius. Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et levitis, cantoribus, ianitoribus, Nathinneis et ministris domus Dei huius, ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos. Tu autem, Ezdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue iudices et presides, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere. Et omnis, qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter, iudicium erit de eo, sive in morte sive in exilium sive in condempnationem substantiae eius, vel certe in carcerem. Benedictus dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis, ut glorificaret domum Domini, quae est in Ierusalem, et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus eius et universis principibus eius potentibus. Et ego confortatus manu domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum. Ex libro Machaborum: Audivit Alexander rex promissa, quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei prelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos laboraverunt, et ait: 'Numquid inveniemus aliquem virum talem?