# Benonis aliorumque cardinalium scripta 16.44-58

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 16.44 to 16.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/16.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/16.44

Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum'. Et scripsit epistolam et misit ei secundum haec verba dicens: 'Rex Alexander fratri Ionathae salutem. Audivimus de te, quod vir potens viribus, et aptus es, ut sis amicus noster. Et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram et coronam auream), et quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicicias ad nos'. Et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollempni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa. Et infra: Regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant in Iudea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem, et fecerunt contra eam machinas multas. Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui, ad regem et renuntiaverunt ei, quod Ionathas obsideret arcem. Et ut audivit, iratus est et statim venit Phtolomaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret, sed occurreret sibi ad colloquium festinato. Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo. Et accepit aurum et argentum et vestem et alia exsenia multa et abiit ad regem Phtolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius. Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua. Et fecit ei rex, sicut fecerant ei, qui ante ipsum fuerant, et exaltavit eum ante conspectum omnium amicorum eius, et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius preciosa, et fecit eum principem amicorum. Et scripsit Antiochus adolescens Ionathae, dicens: 'Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis'. Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
