# Benonis aliorumque cardinalium scripta 17.1-15

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 17.1 to 17.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/17.1

Item in epistola ad Vincentium: Non invenitur exemplum in euangelicis et apostolicis scripturis aliquid petitum a regibus terrae pro aecclesia contra inimicos aecclesiae. Quis negat non inveniri? Sed nondum implebatur illa prophetia: 'Et nunc reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Servite domino in timore et exultate ei cum tremore'. Adhuc enim implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur: 'Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges t. et p. convenerunt in unum a. d. et a. Christum eius'. Verumtamen si facta preterita in propheticis libris figure fuerant futurorum, in rege illo, qui vocatur Nabochodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub apostolis habuit, et quod nunc habet aecclesia. Temporibus itaque apostolorum et martyrum illud implebatur , quod figuratum est, quoniam rex memoratus pios et iustos cogebat adorare simulacrum et recusantes mittebat in flammam. Nunc autem illud impletur, quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conversus ad honorandum Deum verum decrevit in regno suo, ut quicunque blasphemaret Deum Sydrac, Misac et Abdenago, penis debitis subiaceret. Prius ergo tempus illius regis significavit tempora priora regum infidelium, quos passi sunt christiani pro impiis; posterius vero tempus illius regis significavit tempora posteriorum regum iam fidelium, quos paciuntur impii pro christianis. Gelasius in tomo suo: Fuerunt haec ante adventum Christi, ut quidam figuraliter, adhuc in carnalibus actibus constituti, reges pariter existerent et sacerdotes. Quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia. Quod in suis imitatus est diabolus, utpote qui semper quae divino cultui convenirent sibimet tirannico spiritu vindicare contendit, ut pagani imperatores idem et maximi pontifices dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eundem regem atque pontificem, ultra sibi nec imperator pontificis nomen imposuit, nec pontifex regale fastigium vindicavit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
