Latin
17.40 to 17.49
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 17.40-49
Not analysed yet
Benedictus autem Elias, immo benedictus Deus Helie, qui zelo zelatus pro Domino octingentos quinquaginta falsos prophetas simul omnes interemit. His et multis aliis preceptis et exemplis acuminatus ab illo fiducialiter recessi, qui non in tabernaculo, sed in sinodo generali, immo in quinque sinodis generalibus, non per ebrietatem humanam, sed tocius aecclesiae proditionem, diabolico instinctu excogitatam, vestem fidei catholicae inconsutilem divisit, quod facinus admittere reveriti sunt in veste mistica milites Pilati: qui simoniacam heresim et factis et scriptis disseminavit sub optentu falso pietatis et apostolice immo diabolice potestatis; qui falsis interpretacionibus verba Dei pervertere non timuit predicans suae potestatis esse, quicquid iuste vel iniuste ligare vel solvere voluerit; qui salutem extra aecclesiam mortuis predicavit. Fiducialiter, inquam, ab illo recessi, ad quem revocandum trium annorum dies et noctes monendo, obsecrando, pedes osculando frustra consumpsi; qui, cum aliquando sponderet se errores suos emendaturum, post paulo corde indurato in ore Pharaonis iterum convertebatur ad opera desperationis. Postremo quis posset tegere detegentem se in publico in conciliis et factis et scriptis, novas adinvenientem et antiquas hereses renovantem? Ieronimus: Non facit, inquit, sacerdotem cathedra, sed cathedram sacerdos. Et rursus: Qui male, inquit, sederit, iniuriam facit cathedrae. Numquid est opus accusatore in illum, qui et factis et scriptis se accusat cotidie et se demonstrat a fide catholica funditus errare et in generalibus conciliis perdita fronte non desinit hereses multimodas predicare? Numquid acephalus dicendus est, qui capud huiusmodi a se repellit, qui Christum et aecclesiam catholicam heretico preponit? Numquid Eusebius acephalum se ostendit, qui, nullum primum nisi Christum sequens, iugum Liberii fideliter et fortiter a cervice sua repulit? Haec caritati vestrae scribere non ab re estimavi, ne ira vel odio ad tanta negotia impulsum me credatis, cum sepe mihi per se ipsum diversos honores proposuerit et episcopatus nominatim optulerit, sed gratia Dei preveniente numquam aliquo ingenio verbum Dei ligare vel ab ore nostro excutere prevaluit Nullam propriam repetimus iniuriam, cottidianam autem, immo continuas Dei iniurias ferre zelo fidei pro loco officii non possumus, quas, quia nequivimus emendare, ulterius videre nefas iudicavimus, ne in oculis fidelium fides periclitetur.