# Benonis aliorumque cardinalium scripta 17.50-63

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 17.50 to 17.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/17.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/17.50

Unde zelo zelatus pro lege Domini supplico, obsecro fideles, ut accingantur in gladio verbi Dei ad persequendos manifestos persecutores fidei. Si quis Domini est, iungatur ei, et sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. Si quis Finees nostris temporibus datus est, non expectet societatem multitudinis. Ille solus et sine mora adulterantem pugione transfodit non recogitans undique circumfusos hostes, cum occideret filiam principis Madianitarum et cum ea Zambri filium Salomi. Et quia zelo zelatus est pro Domino, accepit testamentum sacerdotii aeterni. Nullum enim omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Quapropter te, specialiter te, moneo, miles Christi, propera, dum tempus, locus, causa et omnia subpetunt amminicula operandi in castris desuper omnia cernentis, tepidos arguentis et strenuos regulariter munerantis. Memores nos esse decet, ut diximus, quando zelo Helias pro domino zelatus sit; memores nos esse decet, qualiter salvi facti sunt patres nostri et quia non est Deo difficile salvare in multis vel in paucis. Et si tempus nostrum adpropinquavit, moriamur in virtute pro fide, pro legibus, pro fratribus nostris, ne etiam fratrum nostrorum homicide inveniamur apud iustum iudicem, si nobis silentibus perierint. Constans esto, ut videas auxilium Domini super humiles suos. V. Litterae, quibus vocati sunt Hildebrandini heretici ad audientiam. Adebertus episcopus Sanctae Ruphinae Silvae Candidae, Iohannes episcopus Ostiensis, Hugo episcopus Prenestinus, Albertus episcopus Nephesinus, Beno cardinalis presbiter urbis Romae, Romanus cardinalis presbiter urbis Romae, Guido cardinalis presbiter urbis Romae, Octavianus cardinalis presbiter designatus, Paulus primicerius Romanae aecclesiae, Nicolaus electus abbas Sancti Silvestri urbis Romae, abbas Sancti Pancracii urbis Romae, et clerus, et clarissimi principes laici Thebaldus Chinchii et Oͮdalricus de Sancto Eustachio, et populus Romanus omnibus Deum timentibus et salutem Romariae reipublice diligentibus. Nolumus ignorare prudentiam vestram, quod ad destruendas hereses, noviter ab Hildebrando inventas et antiquas sub nomine pietatis impie ab ipso renovatas, et ad defensionem fidei catholicae et ad exterminandam impietatem eorum, qui noviter ipsam fidem catholicam, quantum in ipsis fuit, scindere non timuerunt, Deo auctore Nonis Augusti apud Sanctum Blasium convenimus, VIII.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
