# Benonis aliorumque cardinalium scripta 4-2

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/4-2

Turbanus in epistola ad Lanfrancum Papiensem: Venditores et emptores aecclesiasticarum rerum simoniaci sunt. In eadem: Haec de malis catholicis, qui intra aecclesiam sunt. Caeterum scismaticorum et hereticorum sacramenta, quoniam extra aecclesiam sunt, iuxta sanctorum patrum tradiciones, scilicet Pelagii, Gregorii, Augustini , Ieronimi, formam quidem sacramentorum, non autem virtutis effectum habere profitemur, nisi cum ipsi, vel eorum sacramentis iniciati, per manus impositionem ad catholicam redierint unitatem. Sciendum vero est, quod canones apostolorum, quorum auctoritate orientalis et ex parte Romana utitur aecclesia, et insignis Ciprianus et LXXX episcopi cum eodem baptismum hereticorum lavacrum diaboli appellant. Stephanus vero et Cornelius, martires et pontifices Romani, in suis decretis et venerabilis Augustinus in libro de baptismo eundem Ciprianum et prefatos episcopos hanc ob causam vehementer redarguunt affirmantes baptismum, sive ab heretico sive scismatico aecclesiastico more celebratum, ratum esse; et merito, quia alia in baptismo et alia in reliquis sacramentis consideratio est, quippe cum et ordine prior et necessarior sit. Subito enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis communione vel aliis sacramentis consulitur. Et dum forte catholicus non invenitur, satius est ab heretico baptismi sacramentum sumere, quam nullo modo accipere. Et hanc sententiam prescriptorum pontificum Cornelii, Stephani et Augustini secuti sunt Innocentius, Siricius, Leo, Anastasius et magnus Gregorius et omnis aecclesia catholica.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
