# Benonis aliorumque cardinalium scripta 4.19-33

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 4.19 to 4.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/4.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/4.19

Iuravimus primum in sacramenta divina, iuravimus inde in sacramenta regia. Nichil nobis de secundis, credas, necesse est, si priora prerumpimus. Christianos ad penam per nos requiri iubes. Iam tibi ex hoc alii requirendi non sunt; habes nos hic confitentes Deum Patrem auctorem omnium et filium eius Iesum Christum. Videmus laborum periculorumque nostrorum socios; nos quoque, eorum sanguine aspersos, trucidare iube ferro. Sanctissimorum quoque commilitonum mortes et fratrum funera non flevimus, non doluimus, sed potius laudavimus et gaudio prosecuti sumus, quia digni habiti essent pati pro domino Deo eorum. Nunc nos vel haec ultima vitae necessitas in rebellionem non cogit; non nos adversum te, imperator, armavit ipsa saltem, quae fortissima est in periculis, desperatio . Tenemus, ecce, arma et non resistimus, quia mori quam occidere sanctos maluimus et innocentes interire, quam noxii vivere preoptamus. Si quid in nos ultra statueris, si quid ad hoc iusseris, si quid admoveris, ignes, tormenta, ferrum subire parati sumus. Christianos nos fatemur, persequi christianos non possumus'. Nota, prudens lector, quoniam sancta legio Thebea iuravit in sacramenta pagani caesaris, quae primo iuraverat in sacramenta Dei; et, ut prius iuramentum observaret, Christum in membris suis persequi recusavit, ut iuramentum secundum non violaret, ipsi pagano caesari, cui iuraverat, armis resistere noluit. Denique, ut utriusque iuramenti fidem inviolatam conservaret, medium eligens pio martirio ad exemplum seculorum devote se obtulit. Hoc spiritu Gregorius omelia decima super Ezechielem ait: Rotae animalia sequuntur, quia in sanctorum patrum vita cognoscimus, quid in sacrae scripturae volumine intelligere debeamus. Illorum quippe nobis actio aperit hoc, quod in suis predicationibus pagina testamentorum dicit. Deus ipse per Ezechielem prophetam severissima ulcione Sedechiam regem punit eo, quod fędus, initum per nomen Dei cum pagano rege Babilonis, violare presumpserit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
