Latin
4.34 to 4.37
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 4.34-37
Not analysed yet
Et beatus Ieronimus, fidelissimus expositor ipsius Ezechielis, quinto libro super ipsum Ezechielem, divina iudicia admirans et dampnationem Sedechiae manifestius exponens, inter caetera dicit: Non considerandum, cui, sed per quem iuraveris. Utriusque testamenti dominus Iesus, ne paganum caesarem vel ministros eius scandalizaret, tributum, quod non debebat ,cum ab hoc debito liber esset, pro se et pro Petro solvi iussit, et Petrus princeps apostolorum, factus forma et exemplum aecclesiae, pro se et pro domino tributum solvit, et cum Christus caput sit aecclesiae et tributum pagano caesari solvent, decet, ut omnis sapientis oculi in capite eius sint, decet, ut membra aecclesiae oculos mentis in caput suum figat, ipsum pre omnibus intueatur ipsum, quantum datur homini, toto corde, tota anima, totis viribus sequatur. Qui sequitur me, inquit, non ambulat in tenebris. Cui contrarius Hildebrandus aut membrum Antychristi fuit, aut ipse Antychristus .