# Benonis aliorumque cardinalium scripta 4

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/4

Theophilactus, sacrificiis demoniorum deditus, in silvis et montibus mulieres post se currere faciebat, quas magicis artibus ad sui amorem coegerat. Testantur hoc libelli ipsius inventi in domo eius, postquam vitam male finierat. Et haec fabula adhuc rusticis Romanorum est notissima. Is dum ad aecclesiam rediret de silvarum secretis , ubique secum habens predictum Laurentium, principem maleficiorum, cum eo etiam publice de matesi disputabat, et vulgus avidum novarum rerum novis divinationibus in sui ammirationem excitabat. Nomen autem Laurentii apud simplices pro eo habebatur celebre, quia videbatur aliquando ex improviso prophetare. Et de complice et discipulo suo papa securus, gaudebat etiam publice in conventu episcoporum et cardinalium et senatorum auguria sua magnificare et ad cantum avium subito augurio denuntiare, quid ipsa die vel hesterna vel nudiustercius factum esset in oriente et occidente, in meridie et septemtrione, et in remotis vel extremis terrarum partibus, sive de bellis sive de morte principum. Ad quem temptandum cum die quadam multi convenissent, subito audita est avicula, quae vulgo passer dicitur, dulces voces frequentare. Et Laurentius subito interrogatus in presentia Theophilacti et episcoporum qui convenerant, quid avis illa caneret, subito respondens: 'Avicula haec', inquit, 'aliis canit aviculis, ut cito conveniant ad portam maiorem, ubi modo fractus est rustici cuiusdam currus, et effusum est milium, quod super ferebatur. Invitat autem frequenti cantu, ut illuc cito conveniant et saturentur'. Quo audito, plures adstantium concito cursu ad portam maiorem alius alium certatim prevenerunt et sicut dixerat invenerunt. Auguria eius nullo divinae legis zelo vindicabantur, insuper a complice suo papa magnificabantur. Unde factum est, ut aliqui curiosa sectati publice et libere frequentarent contubernium et magisterium eius. Morabatur autem in domo predicti archipresbiteri Iohannis de Porta Latina, qui studiose eius magisterio adherebat et imbuebatur artibus illius. 4. Theophilacto autem et Laurentio adhuc iuvenibus infecerat urbem his maleficiis Gerbertus ille, de quo dictum est: Transit ab R. Gerbertus ad R. post papa viget R. Et Gerbertus quidem, paulo post completum miliarium ascendens de abisso permissionis divinae, quatuor annis sedit mutato nomine dictus Silvester secundus. Et per quae multos decepit, per eadem demonum responsa deceptus, morte improvisa Dei iudicio est interceptus. Hic responsum a suo demone acceperat se non moriturum, nisi prius in Ierusalem missa ab eo celebrata. Hac ambage, hac nominis equivocatione delusus, dum civitatem Ierusalem sibi predictam credit, Romae in aecclesia, quae vocatur Ierusalem, missam faciens in die stacionis, ibidem miserabili et horrida morte preventus, inter ipsas mortis angustias supplicat manus et linguam sibi abscidi, per quas sacrificando demonibus Deum inhonoravit. Et hic quidem dignum suis meritis exitum invenit. Sed discipulos illius, Theophilactum et Laurentium, magistri mors teterrima a studiis idolatriae non absterruit, quibus ultio divina, ut paulo post dicendum est, non defuit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
