Latin
5
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 5
Not analysed yet
Igitur post infelicem exitum Gerberti certamen erat inter discipulos ipsius, dum quisque anhelaret ad rapiendum papatum sibi. Sedit autem post eum octavus decimus Iohannes, et quinto mense veneno suffocatus dicitur a suis. Huic successit nonus decimus Iohannes, et vix annum peregit. Cui successit quartus Sergius, et sedit tribus annis. Anno quinto post Gerbertum sedit octavus Benedictus, laicus, frater Albrici Tusculanensis, patruus Theophilacti, et undecimo anno decessit. Huic successit frater eius carnalis, et patruus Theophilacti, vigesimus Iohannes, neophitus, et sedit annis novem. His duobus suis patruis successit Theophilactus, et anno vigesimo quinto post Gerbertum, magistrum suum, sedem fraudulenter obtinuit, et condiscipulum suum Laurentium et archipresbiterum Iohannem Gratianum intimos et secretorum conscios habuit.