Latin
5.1 to 5.9
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.1-2-9
Not analysed yet
Proditor parvulorum, proditor omnium, qui errori tanto acquieverint, hanc epistolam tuae perversitatis testem misisti. In qua licentiam baptizandi parvulos extra aecclesiam dedisti et subito morituris asseruisti satius esse ab excommunicatis hereticis baptizari, quam nullo modo baptismum accipere. Sed, queso, quomodo satius est, ubi non solum peccata non remittuntur, sed etiam pernicies cumulatur? Cum autem tantae perversitatis auctores sanctos pontifices Augustinum, Innocentium, Siricium, Leonem et magnum Gregorium esse voluisti et scribere presumpsisti, sub eisdem testibus Dei iuditio falsitas tua promeruit condempnari. Accedant sacratissimi testes prenominati ,accedant et scriptis doceant se nullatenus esse auctores tuae falsitatis, sed fidelissimos assertores canonicae auctoritatis. Accedant, inquam, et documentis sanctis asserant, quid super hac re antiquitus decreverint. Leo episcopis Siciliae: Hii autem, de quibus scripsisti, qui se baptizatos sciunt, sed cuius fidei fuerint, qui eos baptizaverint ,se nescire profitentur, quoniam quolibet modo formam baptismi acceperunt, baptizandi non sunt, sed per manus impositionem virtute Spiritus sancti, quam ab hereticis accipere non potuerunt, catholicis copulandi sunt. Augustinus de parvulis in epistola ad Bonefacium episcopum: Si christiani baptismi sacramentum, quando unum atque ipsum est, etiam apud hereticos valet et sufficit ad considerationem sive ad sacramenti perfectionem, quamvis ad vitae aeternae participationem non sufficiat, quae consecratio reum quidem pocius hereticum facit, extra Domini gregem habentem dominicum caracterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina non iterum similiter consecrandum, quanto potius in catholica aecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad masse societatem mediante area perducantur. Gregorius universis episcopis Longobardiae de parvulis extra aecclesiam baptizatis: Quoniam nefandissimus Autharit in hac, quae nuper expleta est, paschali festivitate Longobardorum filios in fide catholica baptizari prohibuit, pro qua culpa eum divina maiestas extinxit, ut sollempnitatem paschae alterius non videret, vestram fraternitatem decet cunctos per loca vestra Longobardos ammonere, ut, quia gravis mortalitas imminet ,eosdem filios, in Arriana heresi baptizatos, ad catholicam fidem concilient, quatinus iram super eos Dei omnipotentis placent.