# Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.1-18

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 5.1 to 5.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.1

Arriano caesari Valentiniano quae sunt caesaris solvit et solvenda docet beatus Ambrosius; probat etiam, si precepto Valentiniani aecclesiae non Arrianis, sed catholicis tradantur, et propter bonum pacis eum vocat imperatorem christianissimum, quem per epistolas manifeste arguit ut Arrianum. Ambrosius de basilica non tradenda Arrianis, docens caesari augusto heretico et Arriano in secularibus serviendum, ait: Quoniam omnibus epistolis fere sollicite quaeris de aecclesia, accipe quid agatur. Posttridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras, quod exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium cepit moveri. Nec iam Porciana hoc est extramurana basilica petebatur, sed basilica nova hoc est intramurana, quae maior est. Convenerunt me primo viri comites consistoriani et ut basilicam traderem et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. Respondi, quod erat ordinis, templum Dei tradi a sacerdote non posse. Adclamatum est sequenti die in aecclesia, etiam prefectus eo venit, cepit suadere, velim Porciana basilica cederemus. Populus reclamavit. Ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret sequenti die. Et infra: Quid presentius dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus locutus est? Rogamus, auguste, non pugnamus; non timemus, sed rogamus. Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. Est enim presul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se. Et infra: Mandatur denique: trade basilicam. Respondeo: Nec michi fas est tradere, nec tibi accipere, imperator, expedit. Domum privati nullo potes iure temerare , domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa; respondeo: Noli te gravare, imperator, ut putes, te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod ius habere; noli extollere, sed, si vis diutius imperare, esto Deo subiectus. Scriptum est: 'Quae Deo Deo, quae caesari caesari'.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
