Latin
5.135 to 5.154
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.135-154
Not analysed yet
Stravit enim omne, quod utebatur, insigne regium, deflevit in aecclesia publice peccatum suum, quod ei aliorum fraude obrepserat, gemitu et lacrimis oravit veniam. Quod privati erubescunt, non erubuit imperator publice agere poenitentiam. Neque ullus postea dies fuit, quo non illum doleret errorem . Quid? quod preclaram adeptus victoriam, tamen, quia hostes in atię strati sunt, abstinuit a consorcio sacramentorum, donec Domini circa se gratiam filiorum experiretur adventu. Dilexi virum, qui me in subpremis suis ultimo spiritu requirebat. Dilexi virum, qui, cum iam corpore solveretur, magis de statu aecclesiarum, quam de suis periculis angebatur. Dilexi ergo, fateor; et ideo dolorem meum intimo viscere dolui et prolixiore sermonis prosecutione solandum putavi. Dilexi et presumo de Domino, quod suscipiat vocem orationis meae, quia persequor animam piam. 'Circumdederunt me dolores mortis, pericula inferni invenerunt me'. Multorum enim pericula sunt, sed remedia paucorum. In omnibus sacerdos periclitatur, in omnibus reis angitur . Quod enim alii paciuntur, ipse sustinet; et iterum liberatur, cum alii, qui tenentur ,periculis liberantur. Conteror corde, quia ereptus est vir, quem vix possumus invenire. Sed tamen tu solus es, Domine, invocandus, tu rogandus, ut eum in filiis representes Et infra: Quisquis bene hic Domini pascha celebraverit, in lumine perpetuo erit. Quis splendidius cęlebravit, quam qui sacrilegos removit errores, clusit templa, simulacra destruxit? In hoc Iosias rex superioribus antelatus est. Manet ergo in lumine Theodosius et sanctorum coetibus gloriatur. Illic nunc complectitur Gratianum, iam sua vulnera non merentem, quia invenit ultorem, qui licet indigna morte prereptus sit, requiem animae suae possidet. Illic bonus uterque et pietatis interpres largus misericordiae suae consorcio delectantur, de quibus bene dicitur: 'Dies diei eructat verbum'. Contra autem Maximus et Eugenius in inferno, quasi 'nox nocti indicat scientiam', docentes exemplo miserabili, quam durum sit arma suis principibus inrogare, de quibus pulchre dicitur: 'Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani, et transivi et ecce non erat'.