# Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.17-20

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 5.17 to 5.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.17

Et infra: Illi vero, qui per ignorantiam ibi baptizantur, arbitrantes ipsam esse aecclesiam Christi, in istorum quidem comparatione minus peccant, sacrilegio tamen scismatis vulnerantur, non ideo non graviter, quia alii gravius. Cum enim dictum est quibusdam: 'Tolerabilius erit Sodomis in die iuditii quam vobis', non ideo dictum est, quia Sodomitae non torquebuntur, sed quia illi gravius torquebuntur, quamquam fuerat hoc fortasse occultum aliquando et incertum. Et infra: Itaque illi, quos baptizant, sanant vulnere idolatriae vel infidelitatis, sed gravius feriunt vulnere scismatis . Idolatras enim in populo Dei gladius interemit, scismaticos autem terrae hiatus absorbuit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
