Latin
5.19 to 5.35
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.19-35
Not analysed yet
Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem aecclesiae. Publicorum tibi moenium ius commissum est, non sacrorum. Iterum dicitur mandasse imperatorem: 'Debeo et ego unam basilicam habere'. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi coniugio copulata. Ambrosius in tractatu de obitu Theodosii docens fidem firmiter observandam circa parvulos pupillos augustorum imperatorum ad detinendum imperium et vitam et salutem eorum, ait: Hoc nobis motus terrarum graves, hoc iuges pluviae minabantur et ultra solitum caligo tenebrosior denunciabat, quod clementissimus imperator Theodosius recessurus esset ę terris. Ipsa igitur excessum eius elementa merebant, coelum tenebris obductum, aer perpeti horrens caligine, terra quatiebatur motibus, replebatur aquarum alluvionibus. Quidni mundus ipse defleret eum principem continuo esse rapiendum, per quem dura mundi istius temperari solent, cum criminum poenas indulgentia preveniret? Et ille quidem abiit accipere sibi regnum, quod non deposuit, sed mutavit in tabernacula Christi, iure pietatis adscitus in illam Ierusalem supernam, ubi nunc positus dicit: 'Sicut audivimus ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri, quam Deus fundavit in aeternum. Sed plurimos tanquam paterno destitutos presidio et dereliquid ac potissimum™ filios. Sed non sunt destituti, quos pietatis suae reliquid heredes, non sunt destituti, quibus Christi adquisivit gratiam, et exercitus fidem. Cui documento fuit Deum favere pietati ultoremque esse perfidie. Et infra: Nichil gloriosius exitus tanti principis habuit, qui omnia iam filiis tradidisset, regnum, potestatem, nomen Augusti. Et infra: Ergo tantus imperator recessit a nobis, sed non totus recessit; reliquit enim nobis liberos suos, in quibus eum debemus agnoscere et in quibus eum et cernimus et tenemus. Nec moveat aetas; fides militum imperatoris perfecta aetas est. Est enim perfecta aetas, ubi perfecta est virtus. Reciproca haec, quia et fides imperatoris militum virtus est.