# Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.36-53

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 5.36 to 5.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.36

Recognoscitis nempe, quos nobis Theodosii fides triumphos adquisiverit. Cum locorum angustiis et inpedimentis calonum agmen exercitus paulo serius in aciem descenderet et inequitare hostis mora belli videretur, desiluit equo princeps et ante aciem solus progrediens ait: 'Ubi est Theodosii Deus?' Iam hoc Christo proximus loquebatur. Quis enim possit hoc dicere, nisi qui Christo se adherere cognosceret? Quo dicto excitavit omnes, exemplo omnes armavit, etiam certe senior aetate, sed validus fide. Fides ergo auget aetatem. Denique nec Abraham, ut in senectute generaret filium, consideravit aetatem, nec Sara, ut pareret. Nec mirum, si auget aetatem fides, cum representet futura. Quid est enim fides, nisi rerum earum, quae sperantur, substantia ? Sic nos scripturae docent. Ergo si substantia eorum, quae sperantur, fides est, quanto magis eorum, quae videntur! Bona fides, de qua scriptum est: 'Iustus autem ex fide vivit; quodsi subtraxerit se, non placebit animae meae'. Nos autem non subtrahamus nos ad dispendium animae, sed inhereamus fidei ad animae nostrae adquisitionem, quoniam in hac fidei militia testimonium consecuti sunt seniores nostri Abraham, Isaac et Iacob et ideo hereditatem nobis fidei reliquerunt. Fidelis Abraham, qui non ex operibus, sed ex fide iustificatus est, quoniam Deo credidit; Isaac, qui per fidem nec gladium ferituri parentis expavit; Iacob, qui paternae fidei vestigiis intentus , dum iter agit, angelorum vidit exercitum et vocavit concilium Dei. Alibi quoque, id est in libris regnorum, Eliseus erat intra Samariam et subito eum circumfusus Syrorum obsedit exercitus. Vidit eos Giezi et ait ad dominum suum: O domine, quid faciemus? Et dixit Heliseus propheta: Noli timere, quoniam nobiscum plures sunt, quam cum illis. Et rogavit, ut aperiret Deus oculos Giezi. Et aperti sunt oculi eius et vidit plenum montem equis et curribus in circuitu Helisei.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
