# Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.54-75

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta, 5.54 to 5.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/benonis-aliorumque-cardinalium-scripta/5.54

Et rogavit Heliseus, ut percuteret eos Deus caecitate, et percussi sunt. Et introierunt in civitatem, quo ingrederentur nequaquam videntes. Audistis certe, milites, qui circumfusi estis, quia ubi perfidia, ibi caecitas est. Merito ergo caecus erat exercitus infidelium. Ubi autem fides, ibi exercitus angelorum. Bona itaque fides, quae frequenter operatur in mortuis. Denique adversarius et legiones suae cotidiana martirum virtute torquentur; unde arbitror, quod fila chordarum cithare ideo fides dicantur, quoniam et mortua sonum reddant. Quo magis et magis enitendum est, ne in hoc vivendi munere simus ingrati, sed pii pignoribus principis sedulum ac patrium impendamus affectum. Solvite filiis eius, quod debetis patri. Plus debetis defuncto, quam debuistis viventi. Etenim in liberis privatorum non sine gravi scelere minorum iura temerantur, quanto magis in filiis imperatoris. Et infra: Beneficium se putabat accepisse augustae memoriae Theodosius , cum rogaretur ignoscere, et tunc propior erat veniae, cum fuisset commocio maior iracundiae. Prerogativa ignoscendi erat indignatum fuisse, et optabatur in eo, quod in aliis timebatur, ut irasceretur. Hoc erat remedium reorum, quoniam, cum haberet supra omnes potestatem, quasi parens expostulare malebat, quam quasi iudex punire. Sepe trementes vidimus, quos obiurgabat, et convictos sceleris, cum desperassent , solutos crimine. Vincere enim volebat, non plectere aequitatis iudex, non poenae arbiter, qui numquam veniam confitenti negaret. Aut si quid esset, quod occulta conscientia involveret, Deo servabat. Hanc vocem eius homines amplius quam poenam timebant, quod tanta imperator ageret verecundia, ut mallet sibi homines religione quam timore adstringere. Maximum philosophum impunitatem ferunt dedisse his facinoribus, quae per iram commissa forent. Sed scriptura divina melius ait: 'Irascimini et nolite peccare'. Maluit peccatum recidere, quam excusare. Satius est in indignatione laudem clementiae reperire, quam ira in ulcionem excitari.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
