Latin
5.76 to 5.96
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Benonis aliorumque cardinalium scripta 5.76-96
Not analysed yet
Quis ergo dubitabit filiis eius apud Dominum maximum presidium fore? Domino favente Archadius imperator iam validus inventus est. Honorius continuo pulsat adolescentiae fores, provectior aetate quam Iosias. Ille enim destitutus patre orsus imperium usque ad tricesimum et primum annum regni sui perduxit aetatem et placuit Domino, quoniam pre caeteris regibus Israel Domini pascha celebravit et cerimoniarum abolevit errores. Asaph quoque adhuc invalidus corporis robore, cum regnandi curricula recepisset, quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Qui cum Aethiopum infinita urgeretur atque innumerabili multitudine, non speravit in Domino, sed a rege Syriae auxilium postulavit et medicos adhibuit ad pedum dolorem. Accepto enim tanto inditio divini favoris, auxiliatorem suum non debuit derelinquere, sed tenere. Ideo et nec medici profuerunt et quasi incredulus mortem implevit. Sed illorum patres Abias et Amos ambo infideles, Theodosius vero plenus timoris Dei, plenus misericordiae, speramus, quod liberis suis apud Christum presul exsistat, si Dominus propitius sit rebus humanis. Bonus est misericors homo, qui, dum aliis subvenit, sibi consulit et in alieno remedio vulnera sua curat. Agnoscit enim se esse hominem, qui novit ignoscere et vias Christi sequitur ,qui carne suscepta maluit in hunc mundum redemptor venire, quam iudex. Unde pulchre psalmista dixit: 'Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae'. In quo psalmo, dum legitur, velud ipsum Theodosium loquentem audivimus. 'Dilexi', inquit. Agnosco vocem piam, cuius testimonia vocis agnosco. Et vere dilexit, qui officia diligentis implevit, qui servavit hostes, qui dilexit inimicos, qui his, a quibus est appetitus, ignovit, qui regni adfectatores perire non passus est. Non mediocris, sed perfecte in lege vox ista est dicere: dilexi. 'Plenitudo enim legis dilectio est'. Sed quid dilexerit, audiamus. Cum tamen tacet, urget nos. Dilectionis utique divinae caritatis gratia significatur, quia diligimus illud, quod est super omnia desiderabilia desiderabile, de quo scriptum est: 'Diliges dominum Deum tuum'.